- publication date
- 2015-04-11
- Commons category
- Misericordiæ Vultus
- first line
- Misericordiae vultus Patris est Christus Iesus. Christianae fidei mysterium in hoc verbo suam videtur invenire summam. Viva facta est ipsa, visibilis et in Iesu Nazareno suum obtinuit culmen. Pater « qui dives est in misericordia » (Eph 2,4), postquam suum nomen Moysi revelavit uti « Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis et verax » (Ex 34,6), multimodis multisque historiae momentis suam divinam revelare naturam non destitit. « Ubi venit plenitudo temporis » (Gal 4,4), cum essent ad salutis consilium omnia disposita, Ipse Filium suum ex Virgine Maria natum misit, ut consummatum suum amorem nobis revelaret. Qui Eum videt, videt Patrem (cfr Io 14,9). Iesus Nazarenus verbo suo, suis actibus et tota sua persona Dei misericordiam revelat.
- last line
- Hoc Anno Iubilari Ecclesia Dei Verbi referat vocem, quae vehementer suadenterque personat tamquam verbum et actus veniae, subsidii, auxilii, amoris. Numquam misericordiam praebere desinat atque semper ignoscendo solandoque perseveret. Cuiusque viri ac mulieris vox fiat Ecclesia et fidenter continenterque repetat: « Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt » (Ps 25,6).