Full text
Humanae Vitae: de propagatione humanae prolis recte ordinanda, die XXV mensis Iulii, anno MCMLXVIII - Paulus VI
vatican.va →Ad venerabiles Fratres Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, ad Clerum et Christifideles totius Catholici Orbis itemque ad universos bonae volontatis homines datae: de propagatione humanae prolis recte ordinanda. 1. Humanae vitae tradendae munus gravissimum, ex quo coniuges liberam et consciam Deo Creatori tribuunt operam, magnis semper ipsos affecit gaudiis, quae tamen aliquando non paucae difficultates et angustiae sunt secutae. Quod munus sustinere si omni tempore coniugum conscientiae arduas facessivit quaestiones, at recens humanae societatis cursus eiusmodi mutationes invexit, ut novae quaestiones sint exortae, quas Ecclesiae ignorare non liceat, utpote quae cum rebus conectantur, tantopere ad hominum vitam et felicitatem pertinentibus. 2. Re enim vera inductae mutationes et magni momenti et varii generis sunt. Agitur in primis de aucto celeriter natorum numero, ob quem extimescunt plures, ne mundi hominum multitudines celerius crescant quam vitae opes, quae praesto sint, admittant, atque adeo tot familiae totque populi, ad progressum nitentes, etiam maioribus incommodis exinde angantur. Qua ex re ita sollicitari publicae Auctoritates facile possint, ut huiusmodi periculum vel acrioribus rationibus propulsare velint. Accedit quod, non tantum operarum et habitationum condiciones, sed etiam increbrescentes necessitates sive in re oeconomica sive in erudienda docendaque iuventute id genus vitae statum praestant, in quo saepe onerosum sit hodie grandiori liberorum numero apte consulere. Id quoque notatur, quodammodo mutatum esse sensum, praeterquam de mulieris persona deque eius munere in hominum societate, etiam de amoris coniugum pretio in matrimonio, deque actibus coniugum iudicandis, si hunc amorem spectemus. Denique illud praesertim animadvertendum est, hominem tam mirifice profecisse in naturae viribus cum moderandis cum ad rationem scite componendis, ut hanc moderationem ad totam suam vitam proferre conetur: hoc est, ad suum corpus, ad sui animi vires, ad vitam socialem, ad ipsasque leges propagationem vitae regentes. 3. Ex quo rerum statu novae se erumpunt quaestiones. An, ratione habita sive vitae condicionum, quae nunc sunt, sive significationis, quam maritales amplexus quoad concordiam mutuamque fidelitatem coniugum habent, normas morales, quae hodie obtinent, recognoscere non conveniat, si praesertim reputetur, eas nonnisi per gravia incommoda, aliquando fortissimis viris digna, servari posse. 4. Cuius certe generis quaestiones ab Ecclesiae Magisterio novam eamque altiorem considerationem postulabant circa principia moralis doctrinae de matrimonio, quae in lege naturali, divina Revelatione illustrata ditataque, nititur. Nemo sane christifidelium eat infitias, ad Ecclesiae Magisterium interpretationem legis moralis naturalis spectare. Haud namque dubium est - ut saepenumero Decessores Nostri pronuntiaverunt (1 ) - Christum Iesum, cum Petrum ceterosque Apostolos divinae potestatis suae participavisset, eosque ad omnes gentes praeceptis suis docendas misisset,(2 ) illos ipsos totius de moribus legis certos custodes interpretesque instituisse: hoc est, non solius legis evangelicae, sed etiam naturalis. Nam naturalis quoque lex voluntatem Dei declarat, cuius utique fidelis obtemperatio ad aeternam salutem est hominibus necessaria.(3 ) Hoc autem mandatum Ecclesia persecuta, omni tempore, sed recentiore aetate copiosius, sive de matrimonii natura, sive de recto coniugum iurium usu, sive de ipsorum officiis congrua dedit documenta.(4 ) 5. Eiusdem vero muneris conscientia ducti, Coetum, a Decessore Nostro ven. rec. Ioanne XXIII mense Martio anni MDCCCCLXIII constitutum, probavimus atque amplificavimus, qui praeter multos viros, disciplinarum ad hanc rem attinentium studiosos, paria etiam coniugum complectebatur. Hic autem Coetus non eo solam spectabat, ut consilia sententiasque exquireret carta quaestiones, vitam coniugalem in primi
Excerpt from the full text · 40,000 chars · not written by Vinony